Overblog Suivre ce blog
Editer l'article Administration Créer mon blog
14 avril 2017 5 14 /04 /avril /2017 12:30
Stabat Mater Dolorosa

 

En ce Vendredi Saint,  je vous propose de méditer sur les paroles du « Stabat Mater » avec Domenico Scarlatti (1685-1757) qui, en 1715, mis en musique ce texte du XIIIe siècle.

 

 

Stabat Mater dolorosa

Juxta crucem lacrimosa dum pendebat Filius.

Cuius animam gementem, contristatam et dolentem, pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta Mater Unigeniti.

Quæ mœrebat et dolebat, Pia Mater cum videbat Nati pœnas incliti.

Quis est homo qui non fleret, Matrem Christi si videret in tanto supplicio?

Quis non posset contristari, Christi Matrem contemplari dolentem cum Filio?

Pro peccatis suæ gentis vidit Iesum in tormentis et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem natum morientem desolatum, dum emisit spiritum.

Eia Mater, fons amoris, me sentire vim doloris fac, ut tecum lugeam.

Fac ut ardeat cor meum in amando Christum Deum, ut sibi complaceam.

Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas cordi meo valide.

Tui nati vulnerati, tam dignati pro me pati, pœnas mecum divide.

Fac me tecum pie flere, Crucifixo condolere, donec ego vixero.

Iuxta crucem tecum stare, et me tibi sociare in planctu desidero.

Virgo virginum præclara, mihi iam non sis amara: fac me tecum plangere.

Fac ut portem Christi mortem, passionis fac consortem, et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari, fac me cruce inebriari, et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus per te Virgo, sim defensus in die judicii

Christe, cum sit hinc exire, da per Matrem me venire ad palmam victoriae.

Quando corpus morietur, fac ut animæ donetur Paradisi gloria.

Amen !

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Madame Zouave

 

 

 

Partager cet article

Repost 0
Publié par : Madame Zouave - dans A méditer
commenter cet article

commentaires

Présentation

  • : Le blog de Mortimer
  • Le blog de Mortimer
  • : Chrétienne et catholique . La Banquise est une force de prières .
  • Contact

Visites depuis le 14/01/2009

 

religion et spiritualite

Pingouin de la Banquise

 

A copier-coller pour les PPP !

Pages